quod te nunc crimen similem uetat esse priori?
an crimen coepi quod miser esse uocas?
si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, 25 uenisset uerbis charta notata tribus.
uix equidem credo, sed et insultare iacenti te mihi nec uerbis parcere fama refert.
quid facis, a demens? cur, si Fortuna recedat, naufragio lacrimas eripis ipse tuo? 30 haec dea non stabili quam sit leuis orbe fatetur quem summo dubium sub pede semper habet.
quolibet est folio, quauis incertior aura: par illi leuitas, improbe, sola tua est.
23 quod te nunc crimen similem] quod te nunc similem crimen _H_ quae te consimilem res nunc _FIL_ uetat] ueta _L1_ 24 an] aut _B_ 25 facTisque _B2c_ 26 charta notata tribus] parcere fama refert _C_ 27 sed et] sed te _I_ subito _(B1)C_ 28 te ... nec] et ... non _T_ parcere fama refert] charta notata tribus _C_ 29 a] o _M1FILT_ recedat _TM2_ recedit _BCM1FHIL_ 30 tuo] meo _HI_ 31 stabili]
stabilis _L_ quam sit leuis orbe] quam leuis orbe _C_ quantum sit in orbe _L_ 32 quem _fragmentum Boxhornianum Heinsii (=Leid. Bibl. Publ.
180 G)_ quae _BCMFHILT_ summo dubium _scripsi_ summo dubio _C_ summum dubio _BMFILT_ mundum dubio _H_ dubio summum _fort scribendum_ 33 quauis] quamuis _MLP_ aura] aura est _MF_ 34 par _ex_ per _M, ut uid_ sola] fTa _L(=facta)_ tua est] tuE E _C_
omnia sunt hominum tenui pendentia filo, 35 et subito casu quae ualuere ruunt.
diuitis audita est cui non opulentia Croesi?
nempe tamen uitam captus ab hoste tulit.
ille Syracosia modo formidatus in urbe uix humili duram reppulit arte famem. 40 quid fuerat Magno maius? tamen ille rogauit summissa fugiens uoce clientis opem.
cuique uiro totus terrarum paruit orbis . . . . . . . . . . . .
35 omnia] omina _M1FILT_ euentus _F2(gl)_ pendentia] pedentia _I_ 36 ruunt] cadunt _M2ul_ 38 tamen] etiam _Riese_ 39 Syracosia _Heinsius_ syracusia _CMFHILT_ siracuNa _B2c_ syracusa _Gothanus II 121, saec xiii (Andre) 'etiam bene'--Heinsius_ formidatus] fortunatus _M_ 40 famem] famen _C_ famE _L_ 41 Magno maius] maius magno _I_ ille] ipse _MI_ 43-44 _damnat Bentley_ 44 _om B1C_ indigus effectus omnibus ipse magis _MHILTF2_ [(indigus: indiguus _M_ indigens _F2ul_) (indigus ... omnibus: omnibus ... indigus _I_) (effectus: est factus _IL_ effectis _Ellis[Owen 1894]_) (ipse: ille _T_) (magis: fuit _F2ul_)] achillas pharius abstulit ense caput _F1_ _fragmentum Louaniense Heinsii (Burman)_
ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, 45 quo uictrix totiens consule Roma fuit, in caeno latuit Marius cannaque palustri, pertulit et tanto multa pudenda uiro.
ludit in humanis diuina potentia rebus, et certam praesens uix facit hora fidem. 50 'litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis, et metues arcu ne feriare Gete', 'i bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos, quicquid et in tota nascitur Anticyra'.
sum tamen haec passus nec, si mortalia possem, 55 et summi poteram tela cauere dei.
tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta uidentur dum loqueris fieri tristia posse puta.
45 ille] ipse _I_ Iugurthino] iuigurtino _M, ut uid_ Cimbroque]
cimboque _B_ 47 latuit Marius _M_ iacuit marius _H_ marius latuit _L_ marius iacuit _BCFIT_ 50 uix] non _M2ul_ facit _R.J. Tarrant_ feret _BC_ habet _MFHILT_ 52 Gete _Heinsius e codicibus_ Getae _edd_ 53 i bibe] ebibe _B_ purgantes pectora sucos] purgantia pocula sompnos _F2ul_ 54 Anticyra] anticera _MI_ 55 nec] ne _L_ 57 laeta] lenta _Iac_
IIII
Nulla dies adeo est australibus umida nimbis non intermissis ut fluat imber aquis, nec sterilis locus ullus ita est ut non sit in illo mixta fere duris utilis herba rubis; nil adeo Fortuna grauis miserabile fecit 5 ut minuant nulla gaudia parte malum.
ecce domo patriaque carens oculisque meorum, naufragus in Getici litoris actus aquas, qua tamen inueni uultum diffundere causam possim fortunae nec meminisse meae. 10 nam mihi cum fulua solus spatiarer harena uisa est a tergo penna dedisse sonum.
de consulatu sexti pompe(i)i _FB2H2_ pompeio amico suo _M_ ad sextum pompeium _I2_ 3 nec] non _F_ 4 rubis _ex_ iubis _F_ 6 ut] quin _M2ul_ nulla] ulla _M2ul_ parte _BCMFHILT, sicut coni Bentley_ pace _P_ 8 aquas] aquis _H_ 9 uultum] uultumque _L_ diffundere]
defendere _P, I ut uid_ causam] causa _BCT_ 10 possim] possem _L_ possum _F_ nec] non _I_ 11 cum] dum _FIT, sicut coni Bentley_ solus _BC_ tristis _MFHILT_ spatiarer] spatiare _Fac_ paciarer _Mpc_ paciare _Mac_ 12 penna] pinna _C_
respicio, neque erat corpus quod cernere possem; uerba tamen sunt haec aure recepta mea: 'en ego laetarum uenio tibi nuntia rerum, 15 Fama, per immensas aere lapsa uias: consule Pompeio, quo non tibi carior alter, candidus et felix proximus annus erit.'
dixit et, ut laeto Pontum rumore repleuit, ad gentes alias hinc dea uertit iter. 20 at mihi dilapsis inter noua gaudia curis excidit asperitas huius iniqua loci, ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum, pulsus et a sacro mense December erit, purpura Pompeium summi uelabit honoris, 25 ne titulis quicquam debeat ille suis.
cernere iam uideor rumpi paene atria turba et populum laedi deficiente loco,
13 neque _CMHL_ nec _BFIT_ erat corpus _BCFL_ corpus erat _MHIT_ 19 rumore] sermone _H_ 20 ad gentes] agentes _C_ 23 reseraueris]
reseruaueris _L_ 25 summi ... honoris] summo ... honore _I_ uELABit _F2c, ut uid_ 27 paene atria] penetralia _I, F2ul ut uid_ laeta atria _Burman, qui et_ plena atria _coniecit_
templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri et fieri faciles in tua uota deos, 30 colla boues niueos certae praebere securi, quos aluit campis herba Falisca suis, cumque deos omnes, tum quos impensius aequos esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt.
curia te excipiet, patresque e more uocati 35 intendent aures ad tua uerba suas.
hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore, utque solet tulerit prospera uerba dies,
29 tibi ... adiri] tibi ... adire _L_ te ... adire _H2ul_ 31 certae]
cerno _Owen (1915)_ certant _Damste (Mnemosyne XLVII 33-34)_ 32 Falisca] falesca _B_ palistra _F2ul ut uid_ _post 32 distichon excidisse putat Ehwald (_KB_ 63)_ 33 omnes, tum quos _HL_ omnes tunc quos _BCMFIT_ tunc hos ores _P_ omnes, tunc hos _Ehwald_ 34 cupias]
capias _B, ut uid_ cupies _fort scribendum_ erunt _B, sicut coni Heinsius_ erit _MFHILT_ _om C_ 35 curia te] cura te _H_ curiaque _Heinsius_ excipiet] excipias _C_ patresque] partesque _C_ e _BCM_ ex _FHILT_ uocati] uocari _C_ 36 intendent] intendunt _BC_ ad _ex_ at _C_ 37 hilarauerit] hilauerit _Mac_
egeris et meritas superis cum Caesare grates (qui causam facias cur ita, saepe dabit), 40 inde domum repetes toto comitante senatu, officium populi uix capiente domo.
me miserum, turba quod non ego cernar in illa nec poterunt istis lumina nostra frui!
quamlibet absentem, qua possum, mente uidebo: 45 aspiciet uultus consulis illa sui.
di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum nomen, et 'heu' dicas 'quid miser ille facit?'
haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor protinus exilium mollius esse meum. 50
40 qui] que _Bac, ut uid_ facias cur ita, saepe dabit _Riese_ facias cur ita saepe, dabit _edd_ dabit] dabunt _LF2ul_ 43 cernar] cernor _MIL_ cenor _H_ 45 quamlibet _Heinsius_ qua libet _H1_ qua licet _MacP_ quo licet _L_ quod licet _BCMpcFIT_ et licet _H2ul_ scilicet _Castiglioni (Lenz)_ mente _in ras F2_ 46 aspicIET _I1c_ aspicuum _(Iac)_ 47 di _B_ dii _CMFHILT_ nostrum] nomen nostrum _C_ 48 miser ille facit] facit ille miser _T_ 49 pertulerit] protulerit _H_ 50 mollius] micius _F2ul(=mitius)_
V
Ite, leues elegi, doctas ad consulis aures, uerbaque honorato ferte legenda uiro.
longa uia est, nec uos pedibus proceditis aequis, tectaque brumali sub niue terra latet.
cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemon 5 et maris Ionii transieritis aquas, luce minus decima dominam uenietis in urbem, ut festinatum non faciatis iter.
protinus inde domus uobis Pompeia petetur; non est Augusto iunctior ulla foro. 10 si quis ut in populo qui sitis et unde requiret, nomina decepta quaelibet aure ferat;
sexto pompeio _B2H2_ pompeo amico suo _M_ ad sextum pompeium _F_ ad eundem sextum pompeium _I2_ 4 latet] letet _Cac_ 5 cum gelidam]
congelidam _F1_ Thracen] tracem _I_ tracE _F_ opertum] opertam _L_ nubibus] niuibus _LP_ Haemon _Laurentianus 38 39, saec xv (Lenz); Ven. Marcianus XII 106, saec xv (Lenz); editio princeps Bononiensis (Lenz)_ hemum _BCMFHILT_ 6 Ionii] ycarii _F2ul_ aquas]
aquis _Mac?_ iter aquas _C_ _quid F2ul, incertum (extasis?)_ 7 luCE _F2c_ 8 faciatis] facietis _Cpc_ facetis _Cac_ 9 Pompeia] ponpeia _C_ petetur _FT_ petatur _BCMHIL_ 10 ulla] illa _CI_ 11 qui] que _Iac_ requiret _BMFH_ requirat _CILT_
ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri uera, minus certe ficta timoris habent.
copia nec uobis nullo prohibente uidendi 15 consulis, ut limen contigeritis, erit: aut reget ille suos dicendo iura Quirites, conspicuum signis cum premet altus ebur, aut populi reditus positam componet ad hastam, et minui magnae non sinet urbis opes, 20 aut, ubi erunt patres in Iulia templa uocati, de tanto dignis consule rebus aget, aut feret Augusto solitam natoque salutem, deque parum noto consulet officio.
tempus ab his uacuum Caesar Germanicus omne 25 auferet; a magnis hunc colit ille deis.
13 fateri] fatendum _F_ futuri _(Bac)_ uerum _L2(gl)_ 14 uera _Hilberg, Die Gesetze der Wortstellung im Pentameter des Ovid 35-36 (fateri uera)_ uerba _codd (uerba ... habent)_ ficta _ex_ minus ficta _M_ 15 uobis] nobis _L_ nullo] ullo _P, probante Heinsio_ 18 cum premet] comprimet _F1_ altus] alter _B1_ 19 positam] ualidam _H_ componet] componit _L_ ad] in _F_ 20 opes] opem _I_ 21 aut]
at _H1_ ubi erunt] ubi _C_ uocati] uoocati _M_ 23 aut feret _BCFHILTM3ul_ aFferet _M2c_ 24 parum noto] parum nato _C_ patrum toto _Burman_ 25 ab] et _BC_ uacuum] uacuo _Heinsius_
cum tamen a turba rerum requieuerit harum, ad uos mansuetas porriget ille manus, quidque parens ego uester agam fortasse requiret.
talia uos illi reddere uerba uolo: 30 'uiuit adhuc uitamque tibi debere fatetur, quam prius a miti Caesare munus habet.
te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre barbariae tutas exhibuisse uias, sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, 35 effectum cura pectoris esse tui, addita praeterea uitae quoque multa tuendae munera, ne proprias attenuaret opes.
pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat se fore mancipii tempus in omne tui. 40
27 turba] cura _Heinsius_ requieuerit] requierit _Cac_ requieurit _F1_ 30 reddere uerba] uerba reddere _I_ 32 a miti] * miti _Fac_ amiti _BM1H_ amitti _L_ _om Iac_ 33 referre] fateri _F_ 35 Bistonium] bistanium _L_ tepefecerit] tepefecerat _M_ tepecerit _Iac_ 36 cura] pura _Iac_ _37-40 add B2 in margine_ 37 uitae quoque]
sunt uite _M_ 40 mancipii ... tui _CB2_ mancipium ... tuum _MFHILTB3_ mancipio ... tuo _Brissonius ('lib. VI. de Form. pag. 517'--Burman)_ mancipio ... tuum _Merkel (1853)_ tempus] tepus _M_
nam prius umbrosa carituros arbore montes, et freta ueliuolas non habitura rates, fluminaque in fontes cursu reditura supino, gratia quam meriti possit abire tui.'
haec ubi dixeritis, seruet sua dona rogate; 45 sic fuerit uestrae causa peracta uiae.
41 carituros] carituras _L_ ueliuolas] ueliferas _M1_ 44 possit]
posset _L_ 45 haec] hoc _MT_ 46 peracta] peraC ta _F2c_